Letter by Petar Zrinski to his wife Katarina

Written in Croatian language in 1671
Latin translation (Delicium meum), Vienna 1671

 


 

Letter of Petar Zrinski to KatarinaDelicium meum, dum has perlegis, luctu abstine. Crastino die sub horam decimam caput mihi, tuoque fratri amputabitur. Hodie mutuos inter amplexus una nobis Vale fecimus. Ideo et te in hoc mundo aeternum valere jubeo. Da veniam, si (quod equidem evenisse scio) te offedni. Sint Deo laudes; ad mortem et animatus sum, et paratus. Ne quidquam horream, firma in Deum fiducia operatur. Qui mihi vitam dedit, ille morienti misericordiam exhibebit. Eum ego, ad quem crastino die me venturum confido, instanter exorabo, ut in beatorum gloria aeternum illius aspectu una perfruamur. Alia, quae vel de filio, vel de facultatum nostrarum dispositione perscribam, non habeo. Omnia ego Divinae voluntati resignavi. Iterum repeto; luctu abstine: hoc necessitas imperavit. Neostadij pridie morties meae die 29. April. hora septima vespertina. Anno 1671. Tibi Deus et Filiae meae Auroae Veronicae benedicat.

Petrus Comes a Zrin

 


Zrinski

Zrin-Frankapan heritage in Croatia: 126 fortresses, castles and bourgs